PERSIA

PERSIA
PERSIA
quae Persis Ptol. Plin. l. 6. c. 25. et Melae, l. 1. c. 2. Farstan, et Farsistan incolis, teste Castaldô, Provincia Asiae notissima atque clarissima, inter Susianam ad occasum, et Carmaniam ad ortum; atque inter Parthiam ad Boream et sinum Persicum ad meridiem contenta. Baudrando Imperium est potentissimum, sub quo comprehenditur Parthorum Imperium. Habet a Septentrione mare Caspium et Zagataiam regionem, ab Ortu Indiam propriam, ab Occasu ditionem Turcarum et Arabiam desertam: a Meridie autem Oceanum Indicum et Sinum Persicum. Sicque extenditur ab Ortu in Occasum ab Indo fluvio ad Tigridem. Nunc tota sub Sophis. Comprehendit has antiquorum provincias, Mediam, Hyrcaniam, Margianam, Assyriam, ex parte, Susianam, Parthiam, Ariam ad Ortum, Paropanisum, Chaldaeam, Persiam, Caramaniam, Drangianam, Arachosiam et Gedrosiam. Nunc autem 18. praecipuae numerô, nempe Servan, Gilan, Dilemon, Ayrack, Agemi, ubi alias Media; Tabarestan et Gorgian, ubi Hyrcania; Khoemus, alias Margiana et Parthia ex parte; Churdistan; anteâ pars Assyriae; Chorasan, alias Parthia ex parte; Yerack, alias Babylonia; Chusistan Susiana; Farsi Persis; Kherman et Sisistan, alias Caramania; Macheran Gedrosia; Candabar Arachosia; et Sablestan alias Drangina, aut circum circa. Totius regionis caput fuit antea Tabrisium, postea Casbinum, Nunc Aspahamum. Populi Persae: quos a Perseo tulisse nomen affirmat Eustathius Il. α. cum inquit: Περσεύς παρονομάζει τοὺς Πέρσας. Quod etymon a Q. Curtio approbitum invenio. Atqui probabilior sententia Bocharti est, qui Persis nomen ex re fuisse scribit, i. e. ab equitatu, quô maxime valebant; equitare e teneris annis edocti. Herodotus: Παιδεύουσι τοὺς παῖδας τρία μοῦνα: Ι῾ππεύειν, καὶ ἀληθίζεςθαι. Quâ tamen disciplinâ primus illos imbuit Cyrus. Antea enim, ut tradit Xenophon l. 1. Cyrop. Ε᾿ν Πέρσαις, διὰ τὸ χαλεπὸν εἶναι καὶ τρέφειν ἵππους, καὶ ἱππεύειν, εν ὀρεινῆ οὕσῃ τῇ χώρᾳ, καὶ ἰδεῖν ἵππον σπανιον. At Cyrô sic providente (ut narrat idem l. 4.) Persae ex peditibus equites facti, equis deinceps ita assueverunt, ut, οὑδεὶς ἂν, inquit, τῶ καλῶν καγαθῶν ἑκὼν ὀφθείη Περσῶν οὐδαμοῦ πεζὸς ἰών. Itaque ex tam repentina mutatione factum, ut haec regio Paras, et in colae Persae dicerentur, i. e. equites. Arabice enim Pharas est equus, et Pharis eques, Ebraice Paras. A Graecis quoque dicti sunt Κηφῆνες, a seipsis Αῤταῖοι, teste herodotô. Dicuntur et Α᾿χαιμένιοι, a regione Achaemenia, secundum Stephanum. Suidas et Cedrenus Magusaeos vocant. Persarum veterum mores fuse refert Herodot. l. 1. Historia paucis haec est. Sub variis erant Principibus; usque ad Cyrum, qui ann. 1. Olymp. 55. Urb. Cond. 195. avô suô maternô Astyage, Rege Medorum pulsô, regni Persici fundamenta locavit: Anno post 22. captâ Babylone, primus Monarcha: quod imperium duravit an. 229. sub 13. Regibus. Dariô Ochô ab Alexandro M. superatô, sub Graecis, Romanis. Parthis regnum hoc esse coepit, donec A. C. 227. Artaxerxes Persa, excussô Artabani Parthorum Regis iugô: secundam Persarum Monarchiam orsus est, quae duravit per ann. 632. usque ad Iezdegirdem vel Hormisdam 4. ad otmaro, Saracenorum Rege occisum. In horum potestate mansit, ann. 418. donec gelal edinus Sultanus, Gelaleae aerae auctor, illis exturbatis, rerum potitus est. Successores eius, a Tartaris, duce Tamerlane, pulsi sunt, A. C. 1398. cui quaturo Principes, sactionis Arietis nigri successêre. Post quos, usum-Cassanes, ex familia Asembeiorum, et factione Arietis albi, Iooncham Regem cum fil. Acen-Ali sustulit, regnô potitus, ab A. C. 1469. usque ad 1478. vel 1485. Quô defunctô misere lacerata Persia, sed ab Ismaele Usuncassanis, ex filia, nepote, recreata est, qui fortis, prudens et felix, quidquid maiores possidebant, dominatur complexus est. Regnavit autem usque ad initium praecedentis saeculi, et ab eo Sophi numerantur. Inter huius successores Schah Abbas, cognomine Magnus, regnum magnopere auxit, uti inprimis apud P. du Valle, Itener. tom. 2. et 3. ubi quidquid de insigni hac Monarchia scitu dignum, exactissime annotatum est, videre licet. Religio Persarum hodierna Mahometana est, sed a Turcica diversa. Dicunt enim Ali a Mahomete successorem destinatum fuisse, qui honor illi ab Abubekere, Omaro et Osmane praereptus. Aliter Alcoranum explicant, alios sanctos, alias Moscheas habent. Sub finem saeculi 14. Sofi quidam, ex posteris Ali se esse iactans, novam attulit doctrinam, missumque se divinitus dixit, ut gloriam Ali a tot retro saeculis sepultam pristino splendori redderet: Huic in hodiernum usque diem adhaerent, etc. Vide praeter hîc passim laudatos, Cluverium, Du Val, Sansonem, Agathiam, Cedrenum, Guil. Tyrium, Hoitonem, Sanutum, Bizardum Leunclavium, Chalcondylam, Paul. Iovium, Olearium, Thomam Herbertum, Paulum Venetum, Vinc. Blancum, Thevenotum, Pouletum, Gabr. Chinonem, Busbequium, Thom. Minadoum, Marmolii Africam etc. Item, Monachum Isaac, in explic. Can. Pers. Christmann. Comment. in Alfragam, tit. de Cal. Pers. Scaliger. Petav. etc. De regno Persarum libros tres scripsit Barn. Brissonius. De Idololatria eorundem veteri Strab. l. 15. Τιμῶσι δὲ καὶ Ἥλιον, ὅν καλοῦσι Μιθραν, καὶ Σελήνην καὶ Α᾿φροδίτην, καὶ τῦρ, καὶ ἀνέμους, καὶ ὅδωρ. Habuit ex Herodot. l. 1. Θύουσι δὲ Η῾λίῳ τε καὶ Σελήνῃ, καὶ Γῇ, καὶ πυρί, καὶ Υ῞δατι, καὶ Α᾿νέμοισι. Persas plurimum sagittis valuisse, auctores sunt Xenophon l. 1. Paed. qui loquens de studio Persarum in Venatione, ait habere illos τόξα παρὰ τὸν φαρέτραν: Procop. l. 1. de bello Persico: Πέρσαι χεδόν τι εἰσὶν ἅπαντες. Meminit eriam iaculorum Persicorum, et sagittarum Heliodorus l. 6. et 9. Histor. Aethiop. et Herodot. l. 1. Polyb. l. 5. Oppianus l. 2. Halieut. adiecit,
illos excogitâsse artem adiciendi venenum sagittis: Πέρσαι φαρμακτῆρες ὀλέθρια μητίσαντο. S. Ambrosius l. 6. Hexaem. Gens Persarum ferox bellis, valida sagittis. Hinc Virg. Georg. l. 4. v. 290.
Quaque pharetratae vicinia Persidis urget.
Laertius l. 5. c. 6. Ε῎κτεινεν Περσῶν τοξοφόρων βασιλεύς. De Persis Dionysius 1056.
Μοῦνοι γὰρ τ᾿ Α᾿σίης βασιλεύτατον ἔβνος ἔχουσι,
Μοῦνοι δ᾿ ἄσπετον ὄλβον ενὶ μεγάροισιν ἔθεντο,
Ο῾ππότε Μῃονίην καὶ Σαρδίας ἐξαλάπαξαν.
Χρύσεά τοι κέινων μὲν ἐπὶ χροῒ τεύχεα φωτῶν,
Χρύσεα δ᾿ αὖθ᾿ ἵπποισιν ἐπὶ ςτομάτεςςι χαλινὰ,
Χρυσῷ δ᾿ ἀμφὶ πόδεςςιν ἐκοσμησαντο πέδιλα.
Τόςςος γάρ σφισιν ὄλβος ἀπέιρητος.
Hunc Persicorum armorum apparatum, in praelio ad Issum cum Alexandro gesto, deseribit Q. Curtius l. 3. Illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Dion. Chrysostomus Orat. 2. de Regno: Χρυσῶν φαλαρῶν καὶ χαλινῶν, ὁποῖα τοῦς Πέρσας φασὶν ἐπιτηδεύειν. Splendidis hisce indumentis, post victum demum Croesum, eos consuevisse testatur Amm. Marcellin. l. 23. c. 6. Armillis uti, monilibusque aureis, et gemmis assuefacti post Indiam victam et Croesum. Nic. Lloydius. Addo, quod secundum Auctorem anonymum Histor. Orbis Terr. longitudinem Persia habet a Derbent, loco mari Caspio adiacente, usque ad Ardavat, ad fluv. Indum: latitudinem a freto Ormuziano usque ad influxum Oxi, in mare Caspium. Suntque in hoc regno provinciae celebriores, Caramania, nunc Chirman. ad Sinum Persicum et Fretum Balsoraeum: Parthia seu Arac, Hircania seu Corea, ad mare Caspium, regio fertilissima. Media seu Schirvan, itidem muri Caspio adsita, Persis nunc Farsi: quo etiam referenda Armenia utraque; Georgia, quô nomine veniunt Albania et Iberia; dein Mengrelia seu Colchis, regiones inter Mare Caspium et Pontum Euxinum fere sitae. Regia Ispahan seu Spahwn, in provinc. Arac seu Parthia sita est, a qua opibus et splendore est proxima Schiras, vererum Cyropolis. Urbs Caswyn seu Arsacia, et Rages vet. in Media iacet; Ibidem est Taurisium seu Echatana et Derbent, ubi Portae Caucaseae Veterum. Idem Persiae et Parthiae, seu incolarum potius, Persarum et Parthorum, non nili nominis discrimen agnoscit. Vide Plin. l. 6. c. 13. et Solinum quoque c. 63. Quia vero locorum intervalla distant notabiliter, ideo a Strabone sub finem l. 15. et Ptolemaeo l. 6. c. 4. non immerito fuêre distinctae; perinde ut et alias geographi unam Germantam in duas Superiorem et Inferiorem; vel unum Galliam in Cis-Alpinam et Trans-Alpinam, aut unam Hispaniam, in Citeriorem et Ulteriorem dispescunt, Schik. Tarich. p. 102. Idem Auctor praefatus, regnum Persicum ante Muhamedem, quatuor familias tenuisse docet: Quarum prima Pisdadeorum; secunda Caiamiortom, quorum ultimus fuit Darius Codomannus, ab Alexandro M. devictus; tertia Asgantdarum; quarta Chosra worum appellatione communi, propriâ Susanidarum, fuit. Et quidem Dariô Codomannô a Magno Alexandro superatô, Regnum Persarum ad Graecos pervenit; Post Alexandrum, Seleucus inter heredes eius, opibus Ptolemaei recuperatâ Babyloniâ, caesôque Nicatore, Mediae Praefectô, Persidem, Mediam, Parthos, Bactra aliasque nationes Imperio suo adiunxit; interfectô denique Antigonô in pugna ad Ipson, Syriae quoque et reliquae Asiae maximâ parte ad mare potitus est. Hinc de eo Sulpicius Severus, l. 2. c. 26. Primus in Syria post Alexandrum Seleucus Rex fuit. subiectâ eidem Perside ac Babylone et Amm. Marcellin. l. 14. c. 8. Quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successoriô iure regna teneret Persidis. Successerunt filius Antiochus Soter et nepos Antiochus Divus in idem magnum Imperium: cuius filii Callinicus et hierax intestinis dissidiis laborantes Arsaci, ad Parthicam potentiam erigendam, aperuêre fenestram et otium dedêre. Hôc autem tempore Antiochia Regni metropolis fuit, a Seleuco condita: Unde Hegesippo l. 3. c. 5. Persarum quondam caput, dicitur: nempe cum Seleucorum atque Antiochorum regias haberet. et ex Antiochena regia iura Persae acciperent. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 21. quamdiu postei sub Parthis Persia fuit, Parthorum Persarumque nomen non raro apud Scriptores promiscue sumptum reperitur, Persaeque dicti sunt qui proprie Parthi erant: unde Scriptores Graecos Latinosque, qui ante Alexandri Mammaeae, de quo supra, tempora de his rebus seripserunt, caute legendos monet Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexandro. Vide quae nos in hanc rem ex Gronovio supra attulimus, in voce Parthia. Sub Persis mansit Regnum ab A. C. 226. qui fuit 4. annus Imperii Alexandri, usque ab A. C. 632. (ideoque 406. annos) quô Iezdegird Sirois filius ab Othmane, filio Ophan, Scenitarum Arabum Amirano, victus est atque interfectus. Georgio Monacho dicitur Ἀδεσηρ et Anastasio quoque Adesir, voce mirum quantum corruptâ. Idem vero Georgius non istum ultimum Persarum Regem facit, sed Hormisdam: inter quem et Adesir interponunt alii Reges duos, Sarrabarzam et Varraranem VIII. Salmas. ubi supra. Ita sub Muhammedismo esse coepit, et quidem sub Caliphis Saracenorum Persia (diu fuit quô tempore nomen Persarum cum Saracenorum confusum, raro apud Scriptores occumit) donec circa A. C. 932. decrescente sensim illorum potentiâ, Sultani per provincias rebellare passim ac propria Regna condere coeperunt, ita ut omni fere potestate spoliati Caliphae, solam antiqui nominis Maiestatem retinerent. Inter praecipuos autem, qui Persiae invasêre regnum, filii Boiae seu Puiani erant. qui genus ducentes a priscis Persarum Regibus, adeoque ab ipso Dario Hystaspidis, genti iterum pristinum reddidêre decus. Hi variâ fortunâ illud
tenuerunt, per annos 127. usque ad A. C. 1055. quô Turcae (qui circa A. C. 1000. in Persiam emigrârunt, duce Selgkukô) rerum sunt potiti, occisô Mahmudi Persiae Indiaeque Regis filio et successore Masudô; hinc igitur selghucide regnarunt, hôc ordine: Togrul-Bekus, ex Michaele filio Selghuci nepos (qui Masudum modo dictum vicit occiditque) Muhammed, Olbarselan Graecis Axan, Melickshah, Mahmud, Barkiank Latinis corrupte Belgiarok, Muhammed et Mahmud Abulleasem: sub quo destructum fuisse Turcarum in Persia Regnum traditur. Id certum, nullam Turcarum Regum in Persia mentionem post hunc Mahmudum fieri: et quantum in re obscura conicerelicet, Chorasmii interea Persiâ potiti sunt, quos Schinguiskan, primus Tartarici Imperii conditor, penitus evertit circa A. C. 1224. Annô dein 1260. Ulakukan, Paulo Veneto Allau Rex Persiae factus, illud ad familiam suam translulit, ex qua aliquot Reges Christianam fidem amplexi Turcas universâ: yriâ et Palaestinâ expulerunt, testibus Haitone Armenô et aliis Belli Sacri Scriptoribus. Ultimus horum Regum fuit Abuzaid Baheder Chan, qui obiit A. C. 1337. Eô defuncto Regnmum a Proceribus dilaceratum in varia regna fuit, praefectô quoque in provincia sua dominationem invadente.
Inter quos potentissimus, Europaeis Magnus Parthorum Sultanus, Gempsa, Arabibus, ut videtur, Scha Schasia dictus, obiit A. C. 1372. Cuius filii cum Persiam in quatuor regna Schirazi, Kirmanis, Iesdae et Ispahanae, divisissent, potentissimus illorum Scha-Alansur, a Tamerlane superatus est, qui universum regnum in potestatem suam redegit. Post huius vero obitum, filiis eius inter se discordibus, Turcomanni Tartaros eiecerunt circa A. C. 1406. divisi in factiones duas Karakionlu seu Nigrorum Arietum et Akionlk seu Alborum Arietum; e quorum illis primus Rex Persiae fuit Kara-Issuph seu Niger Iosephus, qui Tamerlanis successorem evertit. Hanc familiam deiecerunt post 50. circiter annos, Akoiunli, Persiâ potiti A. C. 1468. primusque ex his regnavit Ozun Azebec, Europaeis Uzum Cassanus, Graecis Cassanes Longus, post quem septem alii ex eadem familia ordine regnârunt, usque ad Sultanum Muratum ultimum. Dovec circa A. C. 1500. Sophiani fasces arripuerunt, in quorum hodieque sunt manu. Horum conditor fuit Scach-sofi, seu ut a Texeira scribitur, Xeque Safy, Tamerlani coaevus, qui originem ab Ali Muhammedis genero derivans, trigesimum ab eo se numerabat: Ipsius pronepos fuit Ismael Sofi I. primus huius familiae Monarcha, quem excepit Schach Tamas; hunc Schach Ismael II. capitalis Ottomannicae gentis hostis, quem et, cum in lucem ederetur, pugnum cruore plenum, uterô matris extulisse scribunt. Vide Busbequium Ep. 3. Post eum Rex fuit Schach Muhammed Chodabende; tunc Ismael Mursa, Schach Abas, de cuius crudelitate vide Herbertum Itiner. Pers. p. 84. et seqq. etc. Bella quae hi Reges gerunt cum M. Mogore, ob provinc. Candahor; cum Tartaris Usbequiis, ob Chorasan suscipiuntur; cum Turcis, ob Bagdedum et Irvan controversantur: quibus antehac vis Persica non parum formidabilis fuit, non tantum ob potentiam gentis, eiusque viciniam, sed etiam ob interiecta vastissima deserta, per quae ob defectum pabuli iumentis necessarii duci exercitus aegre potest; Sed minoris eam nunc habent, ex quo, Babylone in potestatem redactâ, opes Persicas sentiunt indies decrescere. Vide Collectum Volumen Scriptorum de Rebus Persicis Francof. A. C. 1601. Wihl, inprimis Schikhardum Tarich seu serie Regum pers. ab Ardschir Dabekan ad Iadzigerdem a Caliphis expulsum, Tubingae A. C. 1628. aliosque laudatos Auctori anonymo saepius dicto Histor. Orb. Terr. c. 10. §. 12. etc. 11. §. 1. Adde Georg. Hornium Orb. Imper. cum Not. L. Ioach. Felleri p. 420. et seqq. et quae infra dicemus, de Persarum Monarchia cum Urso, apud Danielem, collatâ, voce Ursus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Persia — • The history, religion, and civilization of Persia are offshoots from those of Media. Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Persia     Persia      …   Catholic encyclopedia

  • PERSIA — (Heb. פָּרָס, Paras), empire whose home coincided roughly with that of the province of Fars in modern Iran. Its inhabitants, calling themselves Persians, are first mentioned in Assyrian records of approximately 640 B.C.E. According to these… …   Encyclopedia of Judaism

  • Persia — Die Persia im Hafen von Aden (Postkarte) Schiffsdaten Flagge:   …   Deutsch Wikipedia

  • Persia — Saltar a navegación, búsqueda Extensión del Imperio Aqueménida hacia el 500 a. C …   Wikipedia Español

  • Persia —    Persia is the old name for the country now called Iran. Reza Shah Pahlavi changed the name to Iran, the land of the Aryans, in 1935. The name Persia comes from the country s southern province, Fars, from where the Achaemenids came to establish …   Historical Dictionary of the Kurds

  • Persia — Persia, IA U.S. city in Iowa Population (2000): 363 Housing Units (2000): 145 Land area (2000): 0.456645 sq. miles (1.182705 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.456645 sq. miles (1.182705 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Persia, IA — U.S. city in Iowa Population (2000): 363 Housing Units (2000): 145 Land area (2000): 0.456645 sq. miles (1.182705 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.456645 sq. miles (1.182705 sq. km) FIPS code:… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Persia — Persia, s. Persien 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Persĭa — Persĭa, gröberes und bedrucktes Jutegewebe für Decken, Portieren u. dgl …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Persia — [pʉr′zhə, pʉr′shə] [L < Gr Persais < OPers Pārsa] 1. former name for IRAN1 2. PERSIAN EMPIRE …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”